monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XVII <<<     >>> XIX

Caput XVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nunc iam videamus, quid etiam apostolus Petrus de hoc iudicio scripserit: "Venient", inquit, "in novissimo dierum inlusione inludentes, secundum proprias concupiscentias suas euntes et dicentes: Ubi est promissum praesentiae ipsius? Ex quo enim patres dormierunt, sic omnia perseverant ab initio creaturae. Latet enim illos hoc volentes, quia caeli erant olim et terra de aqua, et per aquam constituta Dei verbo, per quae, qui tunc erat mundus, aqua inundatus deperiit. Qui autem nunc sunt caeli et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservandi in diem iudicii et perditionis hominum impiorum. Hoc unum vero non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dominus promissum, sicut quidam tarditatem existimant; sed patienter fert propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes in paenitentiam converti. Veniet autem dies Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transcurrent, elementa autem ardentia resolventur et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur. His ergo omnibus pereuntibus quales oportet esse vos in sanctis conversationibus expectantes et properantes ad praesentiam diei Domini, per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore decoquentur? Novos vero caelos et terram novam secundum promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia inhabitat."
Nihil hic dixit de resurrectione mortuorum, sed sane de perditione mundi huius satis.
2 Ubi etiam commemorans factum ante diluvium videtur admonuisse quodam modo, quatenus in fine huius saeculi mundum istum periturum esse credamus. Nam et illo tempore perisse dixit, qui tunc erat, mundum; nec solum orbem terrae, verum etiam caelos, quos utique istos aerios intellegimus, quorum locum ac spatium tunc aqua crescendo superaverat.
3 Ergo totus aut paene totus aer iste ventosus (quod caelum vel potius caelos vocat, sed utique istos imos, non illos supremos, ubi sol et luna et sidera constituta sunt) conversus fuerat in umidam qualitatem atque hoc modo cum terra perierat, cuius terrae utique prior facies fuerat deleta diluvio. "Qui autem nunc sunt", inquit, "caeli et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservandi in diem iudicii et perditionis hominum impiorum."
Proinde qui caeli et quae terra, id est, qui mundus pro eo mundo, qui diluvio periit, ex eadem aqua repositus est, ipse igni novissimo reservatur in diem iudicii et perditionis hominum impiorum.
4 Nam et hominum propter magnam quandam commutationem non dubitat dicere perditionem futuram, cum tamen eorum quamvis in aeternis poenis sit mansura natura. Quaerat forsitan aliquis, si post factum iudicium iste mundus ardebit, antequam pro illo caelum novum et terra nova reponatur, eo ipso tempore conflagrationis eius ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit.
5 Possumus respondere futuros eos esse in superioribus partibus, quo ita non ascendet flamma illius incendii, quem ad modum nec unda diluvii. Talia quippe illis inerunt corpora, ut illic sint, ubi esse voluerint.
6 Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent inmortales atque incorruptibiles facti, si virorum trium corruptibilia corpora atque mortalia in camino ardenti inlaesa vivere potuerunt.